Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Bar.5 NT Bar.6 (English) >>NT Ezek.1

Bar.6

exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum

ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace

nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus

videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis

visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine

angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras

nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui

et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt

coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis

dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos

hii autem non liberantur ab erugine et tinea

opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos

sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se peccantem non interficit

habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii

ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum

constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium

et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur

lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo

corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt

nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit

supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae

unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant

ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis

sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea

propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur

hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt

de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos

unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis

et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt

rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui

a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos

neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre

similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent

hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient

hominem caecum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt

viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient

lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur

quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos

adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui

quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum

mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum

cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit

omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos

a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes

aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii

reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris

nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis

quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt

nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis

unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est

regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt

iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae

etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur

regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt

non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt

aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt

itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii

sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt

similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat

et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis

ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt

unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus

scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

neque enim regibus maledicent neque benedicent

signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna

bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi

nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos

nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati

eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati

a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione

melior est homo iustus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis

Ezekiel


Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT Bar.5 NT Bar.6 (English) >>NT Ezek.1

Powered by PhiloLogic